라틴어 문장 검색

29. Sed utcunque fructus parlamenti horarii circa res Britannicas male cesserant, nihilominus fructus illi durabiles et parlamentorum proprii (bonae scilicet et salubres leges) prospere se habuerunt, atque in hunc diem permanent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 29:1)
Atque ideo fit, ut omnia corpora quae continent spiritum acrem (ut sales, et hujusmodi) durent et non solvantur, ob fraenum permanens et durabile spiritus dominantis et imperiosi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 452:4)
Etenim odores unguentorum durabiles magis sunt quam florum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:10)
Magis apte tamen in eius modi agris adoreum quam triticum seritur, quoniam follieulum, quo continetur, firmum et durabilem adversus longioris temporis umorem habet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 8장 5:3)
item quarum uvae temporibus hiemis durabiles vasis conduntur, ut Venuculae, ut nuper in hos usus exploratae Numisianae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 2:2)
Cum igitur omnis nostra loquela - preter illam homini primo concreatam a Deo - sit a nostro beneplacito reparata post confusionem illam que nil aliud fuit quam prioris oblivio, et homo sit instabilissimum atque variabilissimum animal, nec durabilis nec continua esse potest, sed sicut alia que nostra sunt, puta mores et habitus, per locorum temporumque distantias variari oportet.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 68:2)
Orbem jam descriptum spectanti & reliqua Cometae hujus Phaenomena in animo revolventi haud difficulter constabit quod corpora Cometarum sunt solida, compacta, fixa ac durabilia ad instar corporum Planetarum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 43:1)
non enim tam molli teneraque voce quam forti ac durabili opus est, cum illi etiam altissimos sonos leniant cantu oris, nobis pleraque aspere sint concitateque dicenda et vigilandae noctes et fuligo lucubrationum bibenda et in sudata veste durandum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 170:2)
deinde non subsurda, rudis, immanis, dura, rigida, rava, praepinguis, aut tenuis, inanis, acerba, pusilla, mollis, effeminata, spiritus nec brevis nec parum durabilis nec in receptu difficilis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 179:2)
ornata est pronuntiatio, cui suffragatur vox facilis, magna te, beata, flexibilis, firma, dulcis, durabilis, clara, pura, secans aëra et auribus sedens (est enim quaedam ad auditum accommodata non magnitudine, sed proprietate), ad hoc velut tractabilis, utique habens omnes in se qui desiderantur sinus intentionesque et toto, ut aiunt, organo instructa;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 187:1)
non minus pinacothecae et plumariorum textrina pictorumque officinae, uti colores eorum in opere propter constantiam luminis inmutata permaneant qualitate.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 4장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION